LIBER RUTH
1
1 In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter
ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide
cum uxore sua ac duobus liberis.
2 Ipse vocabatur Elimelech et uxor eius Noemi et duo filii
alter Mahalon et alter Chelion Ephrathaei de Bethlehem Iudae. Ingressique
regionem Moabitidem morabantur ibi.
3 Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum
filiis,
4 qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur
Orpha, altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis.
5
Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus
liberis ac marito.
6 Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de
regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et
dedisset eis escas.
7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque
nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae,
8 dixit ad eas: “ Ite in domum matris vestrae; faciat
Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum:
9 det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos
sortiturae estis ”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt
10 et dicere: “ Tecum pergemus ad populum tuum ”.
11 Quibus illa respondit: “ Revertimini, filiae meae; cur
venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare
possitis?
12 Revertimini, filiae meae, abite; iam enim senectute
confecta sum nec apta vinculo coniugali; etiamsi possem hac nocte concipere et
parere filios,
13 numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio,
donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia
amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me ”.
14 Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata
socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae.
15 Cui dixit Noemi: “ En reversa est cognata tua ad populum
suum et ad deos suos; vade cum ea”.
16 Quae respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et
abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor:
populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
17 Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique
locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors
me et te separaverit ”.
18 Videns ergo
Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec
ultra ad suos reditum persuadere.
19 Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus
urbem ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: “Haec
est illa Noemi!”.
20 Quibus ait: “Ne vocetis me Noemi (id est Pulchram), sed
vocate me Mara (hoc est Amaram), quia valde me amaritudine replevit Omnipotens.
21
Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi,
quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens? ”.
22 Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra
peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere
incipiebant.
|