2
1 Erat autem Noemi consangui neus viri sui homo potens et for
tis nomine Booz.
2 Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: “ Si permittis,
vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque
clementis in me patris familias repperero gratiam”. Cui illa respondit: “ Vade, filia mea ”.
3
Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager
ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
4 Et ecce ipse veniebat de Bethlehem dixitque messoribus: “Dominus vobiscum”. Qui responderunt ei: “ Benedicat tibi Dominus ”.
5 Dixitque Booz iuveni, qui messoribus praeerat: “ Cuius est haec puella? ”.
6 Qui respondit: “ Haec est Moabitis,
quae venit cum Noemi de regione Moabitide
7 et rogavit, ut spicas colligeret remanentes sequens messorum
vestigia; et de mane usque nunc stat in agro et nunc tantum ad momentum
requievit ”.
8 Et ait Booz ad Ruth: “ Audi, filia: ne
vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere
puellis meis.
9 Vide et, ubi messuerint, sequere eas; mandavi enim pueris,
ut nemo tibi molestus sit; sed, si sitieris, vade ad sarcinulas et bibe de
aqua, quam pueri hauserint ”.
10 Quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad
eum: “ Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos
tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? ”.
11 Cui ille respondit: “ Nuntiata sunt
mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris
parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante
nesciebas.
12 Reddat tibi
Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino, Deo Israel, ad
quem venisti et sub cuius confugisti alas ”.
13 Quae ait: “ Inveniam gratiam ante oculos tuos, domine mi,
qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis
unius puellarum tuarum ”.
14 Dixitque ad eam Booz hora vescendi: “Veni huc et comede
panem et intinge buccellam tuam in aceto ”. Sedit itaque ad messorum latus,
et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias.
15 Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret.
Praecepit autem Booz pueris suis dicens: “Etiam inter manipulos colligat, ne
prohibeatis eam;
16 quin et de fasciculis spicas proicite et remanere
permittite, ut colligat, et colligentem nemo corripiat ”.
17 Collegit ergo in agro usque ad vesperam; et, quae
collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram (id est tres
modios).
18 Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui
suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo
saturata fuerat.
19 Dixitque ei
socrus: “ Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est
tui! ”.
Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: “ Nomen
viri est Booz ”.
20 Cui respondit
Noemi: “ Benedictus sit a Domino, quia non subtraxit gratiam suam nec vivis nec
mortuis! ”. Rursumque ait: “ Propinquus noster est homo ex eis, qui pro nobis ius redemptionis
habent ”.
21 Et Ruth: “ Hoc quoque, inquit,
praecepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes
meterentur ”.
22 Cui dixit socrus: “ Melius est, filia
mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi
molestus sit ”.
23 Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei
et tritici; et mansit cum socru sua.
|