LIBER PRIMUS SAMUELIS
1
1 Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et
nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.
2 Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae
Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi.
3 Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut
adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii
Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
4 Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae
uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes;
5 Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat;
Dominus autem concluserat vulvam eius.
6 Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut
conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.
7 Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore,
ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non
capiebat cibum.
8 Dixit ergo ei Elcana
vir suus: “ Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor
tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ”.
9 Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in
Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini.
10 Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter
11 et votum vovit dicens: “ Domine
exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei
fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum
Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.
12 Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram
Domino, ut Heli observaret os eius.
13 Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius
movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli
temulentam
14 dixitque ei: “ Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ”.
15 Respondens Anna: “ Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier
infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed
effudi animam meam in conspectu Domini.
16 Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial,
quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ”.
17 Tunc Heli ait ei: “ Vade in pace, et Deus Israel det tibi
petitionem, quam rogasti eum ”.
18 Et illa dixit: “ Utinam inveniat ancilla tua gratiam in
oculis tuis ”. Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non
fuerunt amplius sicut prius.
19
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino.
Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam
uxorem suam, et recordatus est eius Dominus.
20 Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit
filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
21 Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret
Domino hostiam annuam et votum suum.
22 Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “ Non vadam, donec
ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat
ibi iugiter ”.
23 Et ait ei Elcana vir suus: “ Fac, quod
bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus
verbum suum ”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum,
donec amoveret eum a lacte.
24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo
trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum
Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
25 Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli,
26 et ait Anna: “ Obsecro, mi domine;
vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans
Dominum.
27 Pro puero isto
oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
28 Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus
vivet, postulatus erit pro Domino ”.
Et adoraverunt
ibi Dominum.
|