3
1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.
2 Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et
oculi eius caligaverant, nec poterat videre.
3 Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca Dei.
4
Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “ Ecce ego ”.
5 Et cucurrit ad Heli et dixit: “ Ecce
ego; vocasti enim me ”. Qui dixit: “
Non vocavi. Revertere; dormi! ”. Et abiit et dormivit.
6 Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit
ad Heli et dixit: “ Ecce ego, quia vocasti me ”. Qui respondit: “ Non vocavi te, fili mi.
Revertere et dormi! ”.
7 Porro Samuel
necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
8
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli
9 et ait: “ Ecce ego, quia vocasti me ”.
Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: “ Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: “ Loquere, Domine, quia audit servus tuus” ”. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
10
Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “ Samuel, Samuel ”. Et ait Samuel: “ Loquere, quia audit servus tuus
”.
11 Et dixit Dominus ad Samuel: “ Ecce ego
facio verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures eius.
12 In die illo
suscitabo adversum Heli omnia, quae locutus sum super domum eius: incipiam et
complebo.
13 Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in
aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et
non corripuit eos.
14 Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus
eius victimis et muneribus usque in aeternum ”.
15 Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus
Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
16 Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “ Samuel, fili mi ”. Qui respondens ait: “ Praesto sum ”.
17 Et interrogavit eum: “ Quis est sermo,
quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec
addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi ”.
18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non
abscondit ab eo. Et ille respondit: “ Dominus est! Quod
bonum est in oculis suis, faciat ”.
19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram.
20 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod
constitutus esset Samuel propheta Domini.
21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus
fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.
|