6
1 Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem
mensi bus;
2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “ Quid faciemus de
arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum ”.
Qui dixerunt:
3 “ Si remittitis arcam Dei Israel,
nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc
curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis ”.
4 Qui dixerunt: “ Quid est quod pro
delicto reddere debeamus ei? ”. Responderuntque illi:
5 “ Iuxta numerum principum
Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia
plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines
tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis
Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a
terra vestra.
6 Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et
pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et
abierunt?
7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas
vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite
vitulos earum domi.
8 Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et
similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad
latus eius et dimittite eam, ut vadat,
9 et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit
contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus
quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit ”.
10 Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae
lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae
habebat mures aureos et similitudines tumorum.
12 Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit
Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non
declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim
sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes
oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit
ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque
imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat
iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem
grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas
in die illa Domino.
16 Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi
sunt in Accaron in die illa.
17 Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim
pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron
unum;
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque
principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille
magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in
agro Iosue Bethsamitis.
19 Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros
Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo
septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga
magna;
20 et dixerunt viri Bethsamitae: “ Quis
poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a
nobis? ”.
21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “ Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad
vos ”.
|