10
1 Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput
eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum,
super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu
inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te
Deus in principem super hereditatem suam:
2 cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum
Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt
asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus
est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”.
3 Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad
quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus
portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies
de manu eorum.
5 Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio
Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem
prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam
et citharam ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et
mutaberis in virum alium.
7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac, quaecumque
invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8 Et descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te,
ut offeram oblationem et immolem victimas pacificas. Septem diebus exspectabis,
donec veniam ad te et ostendam tibi, quae facias ”.
9 Itaque, cum avertisset umerum suum, ut abiret a Samuele,
immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
10 Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius
ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum.
11 Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et
nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “ Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas? ”.
12 Responditque vir loci illius dicens: “
Et quis pater eorum? ”. Propterea versum est in
proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.
13 Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa;
14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “ Quo abistis? ”. Qui respondit: “ Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”.
15 Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi
quid dixerit tibi Samuel”.
16 Et ait Saul ad patruum suum: “
Indicavit nobis quia inventae essent asinae ”. De sermone
autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha
18 et ait ad filios Israel: “ Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto et erui vos de manu
Aegyptiorum et de manu omnium regnorum, quae affligebant vos.
19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus
salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis: “Nequaquam, sed regem constitue super nos!”. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per
familias ”.
20
Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin.
21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et
cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt
ergo eum, et non est inventus.
22 Et consuluerunt post haec Dominum, utrumnam venisset illuc
vir. Responditque Dominus: “ Ecce absconditus est inter sarcinas ”.
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde; stetitque in medio
populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum.
24 Et ait Samuel ad omnem populum:
“ Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit
similis ei in omni populo ”. Et clamavit cunctus populus
et ait: “ Vivat rex! ”.
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit
in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in
domum suam.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum
eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda.
27 Filii vero
Belial dixerunt: “ Num salvare nos poterit iste? ”. Et despexerunt eum et non
attulerunt ei munera; ille vero dissimulabat se audire.
|