2
1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus
eorum.
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et
requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia
in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
4 Istae sunt
generationes caeli et terrae, quando creata sunt.
In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum
5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque
herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super
terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem
terrae
7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et
inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam
viventem.
8
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem,
quem formaverat.
9 Produxitque Dominus
Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam
vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum,
qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui
circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium
et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem
terram Aethiopiae.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem
Assyriae. Fluvius
autem quartus ipse est Euphrates.
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso
Eden, ut operaretur et custodiret illum;
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “ Ex omni ligno
paradisi comede;
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in
quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris ”.
18 Dixit quoque Dominus Deus: “ Non est
bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ”.
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus
agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid
vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa
volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor
similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque
obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam,
in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam:
“ Haec nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea!
Haec vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est haec ”.
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et
adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et
non erubescebant.
|