14
1 Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad
adulescentem armigerum suum: “ Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est
ibi ex adverso ”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato,
quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum.
3 Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui
ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat
quod isset Ionathan.
4 Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan
transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens
rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et
alter a meridie contra Gabaa.
6 Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “ Veni, transeamus
ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non
est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ”.
7 Dixitque ei armiger suus: “ Fac omnia,
quae placent animo tuo. Perge quo
cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ”.
8
Et ait Ionathan: “ Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
9 si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad
vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
10
Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos
Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ”.
11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum.
Dixeruntque Philisthim: “ En Hebraei egrediuntur de
cavernis, in quibus absconditi fuerant ”.
12 Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum
eius dixeruntque: “ Ascendite ad nos, et ostendimus vobis
rem ”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “ Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ”.
13 Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et
armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius
interficiebat sequens eum.
14 Et facta est
plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in
media fere parte iugeri.
15
Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum
et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus
est terror a Deo.
16 Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa
Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.
17 Et ait Saul populo, qui erat cum eo: “ Requirite et
videte quis abierit ex nobis ”. Cumque requisissent,
repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.
18 Et ait Saul ad Ahiam: “ Applica ephod ”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel.
19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat
in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait
Saul ad sacerdotem: “ Contrahe manum tuam ”.
20 Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum
eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque
ad proximum suum: perturbatio magna nimis.
21 Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et
nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut
essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan.
22 Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte
Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis
in proelio.
23 Et salvavit
Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.
24 Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem
Saul populum dicens: “ Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam,
donec ulciscar de inimicis meis! ”. Et non manducavit universus populus panem.
25 Omneque terrae vulgus
venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
26
Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque
applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.
27 Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius
populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in
favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.
28 Respondensque unus de populo ait: “ Iureiurando
constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui
comederit panem hodie!”. Defecit autem populus ”.
29 Dixitque Ionathan: “ Turbavit pater
meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum
de melle isto;
30 quanto magis si comedisset hodie populus de praeda
inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in
Philisthim? ”.
31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque
in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.
32 Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et
mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine.
33 Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “
Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ”. Qui
ait: “ Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ”.
34 Et dixit Saul: “ Dispergimini in
vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et
occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum
sanguine ”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod
erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi.
35 Aedificavit
autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
36 Et dixit Saul: “ Irruamus super Philisthim nocte et
vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ”. Dixitque populus: “ Omne, quod bonum
videtur in oculis tuis, fac ”. Et ait sacerdos: “ Accedamus huc ad Deum ”.
37 Et consuluit Saul Deum: “ Num
persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ”.
Et non respondit ei in die illa.
38 Dixitque Saul: “ Accedite huc,
universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc
hodie.
39 Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium
meum factum est, absque retractatione morietur ”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
40 Et ait ad universum Israel: “ Separamini vos in partem
unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ”. Respondit populus ad
Saul: “ Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ”.
41 Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: “ Quid est quod non
responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas
ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo
Israel, da Tummim ”. Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.
42 Et ait Saul: “ Mittite sortem inter me et inter Ionathan
filium meum ”. Et captus est Ionathan.
43 Dixit autem Saul ad Ionathan: “ Indica
mihi quid feceris ”. Et indicavit ei Ionathan et ait: “ Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum
mellis et ecce ego morior ”.
44 Et ait Saul: “ Haec faciat mihi Deus
et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ”.
45 Dixitque
populus ad Saul: “ Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in
Israel? Hoc
nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram,
quia cum Deo operatus est hodie ”. Liberavit
ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
46 Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro
Philisthim abierunt in loca sua.
47 At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per
circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et
reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat.
48
Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius.
49 Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua.
Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.
50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen
principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul.
51 Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii
Abiel.
52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus
diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium,
sociabat eum sibi.
|