15
1 Et dixit Samuel ad Saul: “ Me misit Dominus, ut unge rem te in regem
super populum eius Israel. Nunc
ergo audi vocem Domini.
2 Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit
Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.
3 Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate
universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et
parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum” ”.
4 Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem:
ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae.
5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit
insidias in torrente
6 dixitque Saul Cinaeo: “ Abite, recedite atque descendite ab
Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus
filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto ”. Et recessit Cinaeus de medio
Amalec.
7 Percussitque Saul
Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti.
8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus
interfecit in ore gladii.
9 Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium
et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra
erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc
demoliti sunt.
10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens:
11 “ Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit
me et verba mea opere non implevit ”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota
nocte.
12 Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane,
nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum
et reversus transisset descendissetque in Galgala.
13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “ Benedictus tu
Domino; implevi verbum Domini ”.
14 Dixitque Samuel: “ Et quae est haec
vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? ”.
15 Et ait Saul: “ De Amalec adduxerunt
ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino
Deo tuo; reliqua vero occidimus ”.
16 Dixit autem Samuel ad Saul: “ Sine me,
et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte ”.
Dixitque ei: “ Loquere ”.
17 Et ait Samuel: “ Nonne, cum parvulus
esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus
regem super Israel
18 et misit te Dominus in viam et ait: “
Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad
internecionem eorum ”.
19 Quare ergo non
audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis
Domini? ”.
20 Et ait Saul ad Samuelem: “ Immo audivi vocem Domini et
ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et
Amalec interfeci.
21 Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias
eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis ”.
22
Et ait Samuel: “ Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut
oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et
auscultare magis quam offerre adipem arietum.
23 Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus
idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini,
abiecit te, ne sis rex ”.
24 Dixitque Saul ad Samuelem: “ Peccavi,
quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens
voci eorum;
25 sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum,
ut adorem Dominum ”.
26 Et ait Samuel ad Saul: “ Non revertar
tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex
super Israel ”.
27 Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit
summitatem pallii eius, quae et scissa est.
28 Et ait ad eum Samuel: “ Scidit Dominus
regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.
29 Porro Gloria
Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat
paenitentiam ”.
30 At ille ait: “ Peccavi, sed nunc honora me coram senibus
populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum ”.
31
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
32 Dixitque Samuel: “ Adducite ad me Agag regem Amalec ”. Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: “
Certe secessit amaritudo mortis! ”.
33 Et ait Samuel: “ Sicut fecit absque
liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua
”. Et in
frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
34 Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam
in Gabaa Saulis.
35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae;
verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset
Saul regem super Israel.
|