16
1 Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum
ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut
mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
2
Et ait Samuel: “ Quomodo vadam? Audiet enim Saul et interficiet me ”. Et ait Dominus: “ Vitulam de armento tolles in
manu tua et dices: “Ad immolandum Domino veni”.
3 Et vocabis Isai ad victimam; et ego ostendam tibi quid
facias, et unges quemcumque monstravero tibi ”.
4 Fecit ergo
Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores
civitatis occurrentes ei dixeruntque: “ Pacificusne ingressus tuus? ”.
5 Et ait: “ Pacificus; ad immolandum
Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem ”.
Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “ Absque dubio coram Domino est christus eius! ”.
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne
respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec
iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem
intuetur cor ”.
8 Et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuele, qui
dixit: “ Nec hunc elegit Dominus ”.
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: “
Etiam hunc non elegit Dominus ”.
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et
ait Samuel ad Isai: “ Non elegit Dominus ex istis ”.
11 Dixitque
Samuel ad Isai: “ Numquid iam completi sunt filii? ”. Qui respondit: “ Adhuc reliquus
est minimus et pascit oves ”. Et ait Samuel ad Isai: “ Mitte et adduc eum; nec enim discumbemus prius quam huc ille venerit ”.
12 Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher
aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge
eum; ipse est enim ”.
13 Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio
fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in
reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama.
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum
spiritus nequam a Domino.
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: “ Ecce
spiritus Dei malus exagitat te.
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt,
quaerant hominem scientem psallere cithara, ut, quando arripuerit te spiritus
Dei malus, psallat manu sua, et levius feras ”.
17 Et ait Saul ad servos suos: “
Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me ”.
18 Et respondens unus de pueris ait: “
Ecce vidi filium Isai Bethlehemitae scientem psallere et fortissimum robore et
virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum; et Dominus est cum
eo ”.
19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “ Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis ”.
20 Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de
capris uno et misit per manum David filii sui Sauli.
21 Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit
eum nimis, et factus est eius armiger.
22 Misitque Saul ad Isai dicens: “ Stet
David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis ”.
23 Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David
tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius
habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
|