17
1 Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium,
convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in
Aphesdommim.
2 Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem
Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim.
3 Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel
stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos.
4 Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum
nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.
5 Et cassis aerea super
caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque
milia siclorum aeris.
6 Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus
erat inter umeros eius.
7 Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium,
ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius
antecedebat eum.
8 Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “
Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos
servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!
9 Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis
servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et
servietis nobis ”.
10 Et aiebat Philisthaeus: “ Ego exprobravi agminibus Israel
hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen! ”.
11 Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei
huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
12 David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra
dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et
erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros.
13 Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in
proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab
primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma.
14 David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis
Saulem,
15 ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem
patris sui in Bethlehem.
16 Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat
quadraginta diebus.
17 Dixit autem Isai ad David filium suum: “ Accipe fratribus
tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres
tuos.
18
Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si
recte agant; et pignus ab eis referes ”.
19 Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle
Terebinthi pugnabant adversum Philisthim.
20 Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et
onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus
egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine.
21 Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem.
22 Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu
custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia
recte agerentur erga fratres suos.
23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille
propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris
Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.
24 Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a
facie eius timentes eum valde.
25 Et dixit unus quispiam de Israel: “
Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad
exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit
rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque
tributo in Israel ”.
26
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “ Quid dabitur
viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis
est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? ”.
27 Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “ Haec dabuntur viro, qui percusserit eum ”.
28 Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum
aliis, iratus est contra David et ait: “ Quare venisti et
cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et
nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti ”.
29 Et dixit David: “ Quid feci? Numquid
non verbum est? ”.
30 Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem
sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius.
31 Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et
annuntiata in conspectu Saul.
32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “ Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo
adversus Philisthaeum istum ”.
33 Et ait Saul ad David: “ Non vales
resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem
vir bellator ab adulescentia sua ”.
34 Dixitque David ad Saul: “ Pascebat
servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de
medio gregis.
35 Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et
illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam
interficiebamque eos.
36 Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur
et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere
exercitum Dei viventis ”.
37 Et ait David: “ Dominus, qui eruit me
de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius ”. Dixit autem Saul ad David: “ Vade, et Dominus
tecum sit ”.
38 Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam
aeream super caput eius et vestivit eum lorica.
39 Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit
tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “ Non possum sic incedere,
quia nec usum habeo ”. Et deposuit ea
40 et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque
levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo
lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.
41
Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger
eius ante eum.
42 Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit
eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu.
43 Et dixit Philisthaeus ad David: “ Numquid ego canis
sum, quod tu venis ad me cum baculo? ”. Et maledixit
Philisthaeus David in diis suis;
44 dixitque ad David: “ Veni ad me, et
dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae ”.
45 Dixit autem David ad Philisthaeum: “
Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine
Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti.
46 Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et
auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim
hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus
in Israel,
47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in
hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras ”.
48 Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et
appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum
Philisthaeum.
49 Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda
iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte
eius, et cecidit in faciem suam super terram.
50 Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in
lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in
manu, David
51 cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium
eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius.
Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
52 Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et
persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim
usque ad Geth et usque ad Accaron.
53 Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant
Philisthaeos, praedati sunt castra eorum.
54 Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in
Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo.
55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra
Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “ De qua stirpe descendit hic
adulescens, Abner? ”. Dixitque Abner: “ Vivit anima tua, rex, quia non novi ”.
56
Et ait rex: “ Interroga tu, cuius filius sit iste puer ”.
57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit
eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu.
58 Et ait ad eum Saul: “ De qua progenie
es, o adulescens? ”. Dixitque David: “ Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum ”.
|