18
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan
colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
2 Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut
reverteretur in domum patris sui.
3 Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum
quasi animam suam.
4 Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et
dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et
usque ad balteum.
5 Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum
Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus
erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.
6 Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso
Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes
chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae
et in sistris.
7 Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes:
“
Percussit Saul milia sua,
et David decem milia sua ”.
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius
iste sermo, dixitque: “ Dederunt David decem milia et mihi
dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum? ”.
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et
deinceps.
10 Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et
vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per
singulos dies, tenebatque Saul lanceam.
11 Et sustulit eam putans quod configere posset David cum
pariete; et declinavit David a facie eius secundo.
12 Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se
recessisset.
13 Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille
viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.
14 In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et
Dominus erat cum eo.
15 Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit
pavere eum;
16 omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim
egrediebatur et ingrediebatur ante eos.
17 Dixit autem Saul ad David: “ Ecce
filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis
et proeliare bella Domini ”. Saul autem reputabat dicens: “ Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum ”.
18 Ait autem David ad Saul: “ Quis ego
sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener
regis? ”.
19 Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul
David, data est Hadriel Molathitae uxor.
20 Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum
est Saul, et placuit ei;
21 dixitque Saul: “ Dabo eam illi, ut
fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum ”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “ Gener
meus eris hodie ”.
22 Et mandavit Saul servis suis: “
Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et
omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis” ”.
23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba
haec, et ait David: “ Num parum vobis videtur generum esse
regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis ”.
24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “ Huiuscemodi verba locutus est David ”.
25 Dixit autem Saul: “ Sic loquimini ad
David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum
centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis” ”. Porro Saul cogitabat
tradere David in manibus Philisthinorum.
26 Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat
Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
27 Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum
viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit
praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.
28
Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia
Saul diligebat eum.
29 Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul
inimicus David cunctis diebus.
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque
egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre
factum est nomen eius nimis.
|