21
1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est
civitatem.
2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et
obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “ Quare tu solus et
nullus est tecum? ”.
3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “ Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat
rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum.
4 Nunc igitur, si
habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris ”.
5 Et respondens sacerdos David ait ei: “ Non habeo panes
laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a
mulieribus? ”.
6
Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur,
continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora
puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti
quoad corpora ”.
7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat
ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini,
ut ponerentur panes calidi.
8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante
Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
9 Dixit autem David ad Achimelech: “ Si
habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli
mecum; negotium enim regis urgebat ”.
10 Et dixit sacerdos: “ Ecce hic gladius
Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio
post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo ”. Et ait David: “ Non est huic alter similis; da
mihi eum ”.
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et
venit ad Achis regem Geth.
12 Dixeruntque ei servi Achis: “ Numquid
non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit
valde a facie Achis regis Geth.
14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus
eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.
15 Et ait Achis ad servos suos: “
Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut
fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? ”.
|