22
1 Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod
cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum
illuc.
2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia
constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum
princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et
dixit ad regem Moab: “ Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam
quid faciat mihi Deus ”.
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud
eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio.
5 Dixitquc Gad
propheta ad David: “ Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram
Iudae ”. Et
profectus David venit in saltum Haret.
6 Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant
cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in
excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
7 ait ad servos suos, qui assistebant ei: “ Audite,
Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et
universos vos faciet tribunos et centuriones,
8 quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi
renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem
meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus
servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ”.
9 Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis
Saul: “ Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech
filium Achitob;
10 qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et
gladium Goliath Philisthaei dedit illi ”.
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium
Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt
universi ad regem.
12 Et ait Saul: “ Audi, fili Achitob ”. Qui respondit: “ Praesto
sum, domine ”.
13 Dixitque ad eum Saul: “ Quare coniurastis adversum me, tu
et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut
consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ”.
14 Respondensque Achimelech regi ait: “ Et quis in omnibus
servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et
gloriosus in domo tua?
15 Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne
suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum
patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum
vel grande ”.
16
Dixitque rex: “ Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ”.
17 Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “ Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum
David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ”.
Noluerunt
autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
18
Et ait rex ad Doeg: “ Convertere tu et irrue in sacerdotes ”.
Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa
octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19 Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii,
viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore
gladii.
20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius
nomen erat Abiathar, fugit ad David
21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22 Et ait David ad Abiathar: “ Sciebam in
die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego
sum reus omnium animarum domus patris tui.
23 Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam,
quaerit et animam tuam, mecumque servaberis ”.
|