24
1 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis
Engaddi.
2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est
Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “ Ecce David in deserto est Engaddi ”.
3 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni
Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.
4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti.
Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David
et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
5 Et dixerunt viri David ad eum: “ Ecce
dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi
inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ”. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter.
6 Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram
chlamydis Saul,
7 dixitque ad viros suos: “ Propitius
mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam
manum meam in eum, quoniam christus Domini est ”.
8 Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos,
ut consurgerent in Saul.
Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca
clamavit post tergum Saul dicens: “ Domine mi rex! ”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram
adoravit
10 dixitque ad Saul: “ Quare audis verba
hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”.
11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus
hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed
pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum,
quia christus Domini est
12 et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis
tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui
occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque
iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas
eam.
13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex
te; manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non
sit in te.
15 Quem sequitur
rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et
diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ”.
17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad
Saul, dixit Saul: “ Numquid vox haec tua est, fili mi
David? ”. Et levavit Saul vocem suam et flevit.
18 Dixitque ad
David: “ Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi
tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo
tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.
20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via
bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus
es in me.
21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et
habiturus in manu tua regnum Israel,
22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque
auferas nomen meum de domo patris mei ”.
23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et
David et viri eius ascenderunt ad praesidium.
|