29
1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec;
sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel.
2 Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et
milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis.
3 Dixeruntque principes Philisthim: “ Quid sibi volunt
Hebraei isti? ”. Et ait Achis ad principes Philisthim: “ Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me
multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad
me, usque ad diem hanc? ”.
4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et
dixerunt ei: “ Revertatur vir iste et sedeat in loco suo,
in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis
adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo
enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum?
5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit
Saul milia sua, et David decem milia sua”? ”.
6
Vocavit ergo Achis David et ait ei: “ Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus
est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non
inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed
principibus non places.
7 Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos
principum Philisthim ”.
8 Dixitque David
ad Achis: “ Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in
conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos
domini mei regis? ”.
9 Respondens autem Achis locutus est ad David: “ Scio quia
bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim
dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”.
10
Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de
nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ”.
11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut
proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem
ascenderunt in Iezrahel.
|