31
1 Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri
Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
2 Irrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
3
Totumque pondus proelii versum est in Saul; et consecuti sunt eum viri arcu, et
vulneratus est vehementer a sagittariis.
4 Dixitque Saul ad armigerum suum: “ Evagina gladium
tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et
illudant mihi ”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio
timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum.
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset
Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
6 Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius
et universi viri eius in die illa pariter.
7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans
Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii
eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et
habitaverunt ibi.
8 Facta autem die altera, venerunt Philisthim, ut spoliarent
interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
9 Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae
miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis
idolorum suorum et populo.
10 Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero
eius suspenderunt in muro Bethsan.
11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque
fecerant Philisthim Saul,
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota
nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan;
veneruntque Iabes et combusserunt ea ibi.
13 Et tulerunt ossa eorum et sepelierunt sub myrice in Iabes
et ieiunaverunt septem diebus.
|