LIBER SECUNDUS SAMUELIS
1
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re
verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.
2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul
veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super
faciem suam et adoravit.
3 Dixitque ad eum David:
“ Unde venis? ”. Qui ait ad eum: “ De castris Israel fugi ”.
4 Et dixit ad eum David: “ Quid enim
factum est? Indica mihi ”. Qui ait: “
Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul
et Ionathan filius eius interierunt ”.
5 Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “ Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ”.
6 Et ait adulescens, qui narrabat ei: “
Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus
et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum
respondissem: Adsum,
8 dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum.
9 Et locutus est mihi: “Sta super me et
interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est”.
10 Stansque super
eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod
erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum
huc ”.
11 Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque
viri, qui erant cum eo;
12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad
vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et
super domum Israel, quod corruissent gladio.
13 Dixitque David
ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “ Unde es? ”. Qui respondit: “ Filius hominis
advenae Amalecitae ego sum ”.
14 Et ait ad eum David: “ Quare non timuisti mittere manum
tuam, ut occideres christum Domini? ”.
15
Vocansque David unum de pueris ait: “ Accedens irrue in eum ”. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus
super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”.
17 Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et
super Ionathan filium eius;
18 et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus,
sicut scriptum est in libro Iusti, et ait:
19 “ Incliti, o Israel, super montes tuos
interfecti,
quomodo ceciderunt fortes!
20 Nolite
annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis,
ne forte laetentur filiae Philisthim,
ne exsultent filiae incircumcisorum.
21
Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos,
neque sint agri oblationum!
Quia ibi abiectus est clipeus fortium,
clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium
arcus Ionathan numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi,
aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 Filiae Israel, super
Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui
vestro.
25 Quomodo ceciderunt fortes in proelio!
Ionathan in
excelsis tuis occisus est.
26 Doleo super te, frater mi Ionathan,
suavis nimis mihi;
mirabilis amor tuus mihi
super amorem mulierum.
27 Quomodo ceciderunt
fortes,
et perierunt arma bellica! ”.
|