2
1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “ Num ascendam in
unam de civitatibus Iudae? ”. Et ait Dominus ad eum: “ Ascende ”. Dixitque David: “
Quo ascendam? ”. Et respondit ei: “
In Hebron ”.
2 Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam
Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel;
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum
domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret
super domum Iudae.
Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad
eos: “ Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam
hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
6 Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et
veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud.
7 Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes;
licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem
sibi ”.
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal
filium Saul et duxit eum in Mahanaim
9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super
Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare
coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae
sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans
in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul
de Mahanaim in Gabaon.
13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et
occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione,
constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Ioab: “ Surgant
pueri et ludant coram nobis ”. Et respondit Ioab: “ Surgant ”.
15 Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin
ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit
gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci
illius ager Laterum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est
Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et
Asael. Porro Asael cursor velocissimus
fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis.
19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad
dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
20
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “ Tune es Asael? ”.
Qui respondit: “ Ego sum ”.
21 Dixitque ei Abner: “ Vade ad dextram
sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia
eius ”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: “ Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare
non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum ”.
23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo
eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est
ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat,
subsistebant.
24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol
occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via
deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in
unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: “
Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod
periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres
suos? ”.
27 Et ait Ioab: “ Vivit Deus, nisi
locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque
fratrem suum ”.
28 Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec
persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius.
29 Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte
illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt
Mahanaim.
30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem
populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele;
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui
erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui
in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in
ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
|