8
1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et
humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.
2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in
terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum
ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando
profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus
et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem
ex eis centum currus.
5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer
regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est
Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus,
ad quaecumque profectus est.
7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et
detulit ea in Ierusalem;
8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex
David aes multum nimis.
9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne
robur Adadezer
10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret
eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et
percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et
vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et
auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et
de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.
13 Fecit quoque sibi
David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et
octo milibus.
14
Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David.
Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David
iudicium et iustitiam omni populo suo.
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro
Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,
17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech
sacerdotes, et Saraias scriba.
18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi;
filii autem David sacerdotes erant.
|