10
1 Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon,
et regnaret Hanon filius eius pro eo.
2 Dixitque David: “
Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam
”. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum
autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: “
Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non
ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David
servos suos ad te? ”.
4 Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem
barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum —
erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: “ Manete
Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini ”.
6 Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David,
miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia
peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum.
7 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum,
viros fortissimos.
8 Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum
introitum portae; Syri autem Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant
in campo.
9 Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se
proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et
instruxit aciem contra Syros;
10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo,
qui direxit aciem adversus filios Ammon.
11 Et ait Ioab: “ Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi
in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
12 Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et
civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo ”.
13
Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui
fugerunt a facie eius.
14 Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et
ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis
Ammon et venit Ierusalem.
15 Videntes igitur Syri
quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter.
16 Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium,
et venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps
eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et
transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt
contra eum.
18 Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris
septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae
percussit, qui ibi mortuus est.
19 Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio
Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt
eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
|