12
1 Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “ Duo viri erant in
civitate una, unus dives et alter pauper.
2 Dives habebat oves et boves plurimos valde.
3 Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam
parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius
simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius
dormiens; eratque illi sicut filia.
4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens
ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi,
qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui
venerat ad se ”.
5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis
dixit ad Nathan: “ Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc;
6 ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non
pepercerit ”.
7 Dixit autem Nathan ad David: “ Tu es ille vir! Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu
Saul;
8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu
tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi
multo maiora.
9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in
conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti
uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in
sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset
uxor tua.
11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te
malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et
dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
12 Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in
conspectu omnis Israel et in conspectu solis ”.
13 Et dixit David ad Nathan: “ Peccavi Domino ”. Dixitque
Nathan ad David: “ Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris.
14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini
propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ”.
15
Et reversus est Nathan domum suam.
Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter
aegrotavit;
16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit
David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram.
17 Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum,
ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum.
18 Accidit autem die septima, ut moreretur infans.
Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt
enim: “ Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat
vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit! ”.
19 Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit
quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: “
Num mortuus est puer? ”. Qui responderunt ei: “ Mortuus est ”.
20 Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est;
cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in
domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit.
21 Dixerunt autem ei servi sui: “ Quid
est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas;
mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem ”.
22 Qui ait: “ Propter infantem, dum adhuc
viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei
Dominus, et vivet infans?
23 Nunc autem,
quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam
magis ad eum, ille vero non revertetur ad me ”.
24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque
ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et
Dominus dilexit eum
25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius
Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum.
26 Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et
expugnavit urbem regiam.
27 Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “ Dimicavi adversum
Rabba et cepi urbem aquarum;
28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside
civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur ”.
29
Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque
dimicasset, cepit eam.
30 Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri
talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et
praedam civitatis asportavit multam valde,
31 populum quoque eius educens condemnavit ad operam
lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus
laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David
et omnis exercitus Ierusalem.
|