14
1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum
esset ad Absalom,
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad
eam: “
Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi
mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
3 Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones
huiuscemodi ”. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem,
cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “
Serva me, rex ”.
5 Et ait ad eam rex: “ Quid causae habes?
”. Quae respondit: “ Heu, mulier
vidua ego sum: mortuus est vir meus.
6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum
se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit
alter alterum et interfecit eum.
7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam
dicit: “Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut
occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem”. Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non
supersit viro meo nomen et reliquiae super terram ”.
8 Et ait rex ad mulierem: “ Vade in domum
tuam, et ego iubebo de te ”.
9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: “
In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus
eius sit innocens ”.
10 Et ait rex: “ Qui contradixerit tibi,
adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te ”.
11 Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei
sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium
meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus,
quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
12 Dixit ergo
mulier: “ Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum ”. Et ait: “ Loquere ”.
13 Dixitque
mulier: “ Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex
locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere
eiectum suum.
14 Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in
terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat
cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est.
15 Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum
hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo
modo faciat rex verbum ancillae suae.
16
Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et
filium meum simul de hereditate Dei.
17 Dixit ergo ancilla
tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est
dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus
sit tecum! ”.
18 Et respondens rex dixit ad mulierem: “
Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo ”. Dixitque
mulier: “ Loquatur dominus meus rex ”.
19 Et ait rex: “ Numquid manus Ioab tecum
est in omnibus istis? ”. Respondit mulier et ait: “ Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad
sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex;
servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae
omnia verba haec;
20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit
istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut
intellegas omnia, quae fiunt super terram ”.
21 Et ait rex ad Ioab: “ Ecce hoc facio;
vade igitur et revoca puerum Absalom ”.
22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et
benedixit regi. Et dixit Ioab: “ Hodie intellexit servus
tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem
servi tui ”.
23 Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in
Ierusalem.
24 Dixit autem rex: “ Revertatur in domum
suam et faciem meam non videat ”. Reversus est itaque Absalom
in domum suam et faciem regis non vidit.
25 Porro sicut
Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio
pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno
tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui
ducentis siclis pondere regio.
27 Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine
Thamar, eleganti forma.
28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis
non vidit.
29 Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit
venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire,
30 dixit servis suis: “ Videte agrum Ioab iuxta agrum meum
habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni ”. Succenderunt ergo
servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt:
“
Succenderunt servi Absalom agrum igni! ”.
31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et
dixit: “ Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? ”.
32 Et respondit Absalom ad Ioab: “ Misi
ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas,
interficiat me ”.
33 Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom
intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est
rex Absalom.
|