16
1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba
puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant
ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis
fructuum aestivorum et utre vini.
2
Et dixit rex Sibae: “ Quid sibi volunt haec? ”. Responditque
Siba: “ Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et
fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis
defecerit in deserto ”.
3 Et ait rex: “ Ubi est filius domini
tui? ”. Responditque Siba regi: “ Remansit
in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel
regnum patris mei” ”.
4 Et ait rex Sibae: “ Ecce, tua sint
omnia, quae fuerunt Meribbaal ”. Dixitque Siba: “ Adoro; inveniam gratiam coram te,
domine mi rex ”.
5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur
inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat
egrediens et maledicens
6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos
regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et
sinistro latere regis incedebant.
7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: “
Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial!
8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul,
quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii
tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ”.
9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: “ Quare maledicit
canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ”.
10 Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii
Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis
est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?” ”.
11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: “ Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam
meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat
iuxta praeceptum Domini.
12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi
bonum pro maledictione hac hodierna ”.
13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem
per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum
eum terramque spargens.
14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque
ad aquas, et refocillati sunt ibi.
15 Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi
sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo.
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad
Absalom, locutus est ad eum: “ Vivat rex! Vivat rex! ”.
17 Ad quem Absalom: “Haec est, inquit, gratia tua ad amicum
tuum? Quare non isti cum amico tuo? ”.
18 Responditque Chusai ad Absalom: “ Nequaquam; quia, quem
elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo.
19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio
regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ”.
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: “ Inite consilium quid
agere debeamus ”.
21 Et ait Achitophel ad Absalom: “ Ingredere ad concubinas
patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel
quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt ”.
22 Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario;
ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis,
quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset
cum David et cum esset cum Absalom.
|