17
1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: “ Eligam mihi duode cim
milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis
manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam
regem desolatum
3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa
ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in
pace ”.
4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu
Israel.
5
Ait autem Absalom: “ Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ”.
6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “ Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere
debemus an non? Tu loquere ”.
7 Et dixit Chusai ad Absalom: “ Non bonum
consilium, quod dedit Achitophel hac vice ”.
8 Et rursum intulit Chusai: “ Tu nosti
patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti
ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur
cum populo:
9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco.
Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”.
10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore
solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui
cum eo sunt.
11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad
te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et
tu ipse gradieris in proelium;
12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus,
et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et
de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem.
13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis
Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec
calculus quidem ex ea ”.
14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “ Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut
induceret Dominus super Absalom malum.
15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “ Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel,
et ego tale et tale dedi consilium;
16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: “Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione
transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est” ”.
17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel;
abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem
David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur.
18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi
vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui
habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et
sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit.
20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum,
dixerunt: “ Ubi est Achimaas et Ionathan? ”. Et respondit eis mulier: “ Transierunt hinc ad
aquas ”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent,
reversi sunt Ierusalem.
21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes
nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “ Surgite et
transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos
Achitophel ”.
22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et
transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui
non transisset fluvium.
23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium
suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam
et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in
sepulcro patris sui.
24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit
Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo.
25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum;
Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus
est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab.
26 Et
castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de
Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites
de Rogelim
28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa
fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem
29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque
David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum
fame et siti fuisse fatigatum in deserto.
|