19
1 Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et
flevit. Et sic loquebatur vadens: “ Fili
mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te?
Absalom fili mi, fili mi! ”.
2 Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium
suum.
3 Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo;
audivit enim populus in die illa dici: “ Dolet rex super filio suo ”.
4
Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet
populus confusus, cum fugit de proelio.
5 Porro rex operuit
vultum suum et clamabat voce magna: “ Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili
mi! ”.
6 Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “ Confudisti
hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et
animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam
concubinarum tuarum.
7
Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non
curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom
viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi.
8 Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum
tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem
remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae
venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens ”.
9 Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo
nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram
rege.
Israel autem fugerat in tabernacula sua.
10 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel
dicens: “ Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum,
ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom.
11 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in
bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem? ”.
12 Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius.
Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “ Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad
reducendum regem in domum suam?
13 Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi
reducitis regem?
14 Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat
mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore
pro Ioab! ”.
15 Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius;
miseruntque ad regem dicentes: “ Revertere tu et omnes
servi tui ”.
16 Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda
venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem.
17 Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim
et descendit cum viris Iudae in occursum regis David;
18 mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et
quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem
iam ante regem
19 et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent
iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum
transiturus esset Iordanem,
20 dixit ad eum: “ Ne reputes mihi,
domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus
es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.
21 Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie
primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis ”.
22 Respondens
vero Abisai filius Sarviae dixit: “ Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia
maledixit christo Domini? ”.
23
Et ait David: “ Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in
satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum
regem super Israel? ”.
24 Et ait rex Semei: “ Non morieris! ”. Iuravitque ei.
25 Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis;
non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas
non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in
pace.
26 Cumque de
Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “ Quare non venisti mecum, Meribbaal?
”.
27
Qui respondens ait: “ Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego
famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus
enim sum servus tuus.
28 Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te
dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod
placitum est tibi.
29 Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino
meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid
ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem? ”.
30 Ait ergo ei rex: “ Quid ultra
loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones ”.
31 Responditque Meribbaal regi: “ Etiam
cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!
”.
32 Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et
traduxit regem Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem.
33 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est
octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat
quippe vir dives nimis.
34 Dixit itaque
rex ad Berzellai: “ Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem ”.
35 Et ait Berzellai ad regem: “ Quot sunt dies annorum vitae
meae, ut ascendam cum rege Ierusalem?
36 Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad
discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus?
Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset
ultra oneri domino meo regi?
37 Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur
dabit rex mihi hanc vicissitudinem?
38 Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate
mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam;
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur ”.
39 Dixitque rex: “ Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei,
quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis ”.
40
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex
Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum.
41 Transivit ergo rex in
Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam
media pars populi Israel.
42 Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei:
“
Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum
eius Iordanem omnesque viros David cum eo? ”.
43 Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “ Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid
comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt? ”.
44 Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “ Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior
te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?
”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel.
|