20
1 Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius
Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait:
“ Non
est nobis pars in David,
neque hereditas in filio Isai!
Vir Israel, in tabernacula tua! ”.
2 Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est
Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque
Ierusalem.
3
Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas,
quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta
eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem
mortis suae in viduitate viventes.
4 Dixit autem rex Amasae: “ Convoca mihi omnes viros Iudae in
diem tertium et tu adesto praesens ”.
5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra
tempus, quod ei constituerat.
6 Ait autem David ad Abisai: “ Nunc
magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos
domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos ”.
7 Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et
Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium
Bochri.
8 Cumque illi essent iuxta lapidem grandem, qui est in Gabaon,
Amasa venerat ante eos. Porro Ioab accinctus erat habitu suo, et in cingulo
super lumbos gladius absconditus erat, qui levi motu ex vagina in manum suam
cecidit.
9 Dixitque Ioab
ad Amasam: “ Estne pax tibi, mi frater? ”. Et tenuit manu dextera mentum
Amasae, ut oscularetur eum.
10 Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui
percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum
vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti
sunt Seba filium Bochri.
11 Interea quidam de pueris Ioab stetit iuxta cadaver Amasae
et dixit: “ Qui esse vult cum Ioab et pro David, sequatur Ioab! ”.
12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit
hoc vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum; et amovit Amasam de via
in agrum operuitque eum vestimento, cum videret quod omnes transeuntes propter
eum subsisterent.
13 Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab
ad persequendum Seba filium Bochri.
14 Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in
Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post
eum.
15 Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et
fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis
populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
16
Et exclamavit mulier sapiens de civitate: “ Audite, audite! Dicite Ioab: “Appropinqua huc, et loquar tecum” ”.
17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi: “ Tu es Ioab? ”. Et ille respondit: “ Ego ”. Ad quem sic locuta est: “ Audi sermones ancillae tuae ”. Qui respondit: “ Audio ”.
18 Rursumque illa: “ Sermo, inquit,
dicebatur in vetere proverbio: “Interrogent in Abel, et
sic perficient rem”.
19 Ego pacifica
fidelium Israel, et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israel.
Quare praecipitas hereditatem Domini? ”.
20 Respondensque Ioab ait: “ Absit, absit hoc a me; non
praecipito neque demolior.
21 Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba
filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum
solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “ Ecce, caput eius
mittetur ad te per murum ”.
22 Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis
sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et
recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est
Ierusalem ad regem.
23 Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem
filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos;
24 Adoniram vero super onera; porro Iosaphat filius Ahilud a
commentariis.
25 Siva autem scriba, Sadoc vero et Abiathar sacerdotes;
26 Hira quoque Iairites erat sacerdos David.
|