21
1 Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et
consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “ Super Saul et
super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ”.
2 Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum;
filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro
filiis Israel et Iudae —;
3 dixit ergo David ad Gabaonitas: “ Quid
faciam vobis? Et quod erit vestri
piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? ”.
4 Dixeruntque ei Gabaonitae: “ Non est nobis super argento et
auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere
hominem de Israel ”. Ad quos ait: “ Quod ergo dixeritis, faciam vobis ”.
5 Qui dixerunt regi: “ De filiis viri,
qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus
esset in cunctis finibus Israel,
6 dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis
Domino in Gabaon in monte Domini ”. Et ait rex: “ Ego dabo ”.
7 Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter
iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit
Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat
Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
9 et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in
monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis
primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi
super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non
dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.
11 Et nuntiata
sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul.
12 Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii
eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua
suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe,
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius;
et colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant,
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in
terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae
praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec.
15 Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel,
et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et
fatigatus est David.
16 Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastae
trecentos siclos appendebat — et accinctus erat ense novo,
nisus est percutere David;
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum
Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “ Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel ”.
18 Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc
percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha.
19 Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo
percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile
hastae erat quasi liciatorium texentium.
20 Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui
senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is
quoque erat de origine Rapha,
21 exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius
Samma fratris David.
22 Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per
manum David et servorum eius.
|