LIBER PRIMUS REGUM
1
1 Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum
que operiretur vestibus, non calefiebat.
2 Dixerunt ergo ei servi sui: “ Quaeratur domino nostro regi
adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu
tuo et calefaciat dominum nostrum regem ”.
3 Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus
finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem.
4 Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et
ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.
5 Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “ Ego regnabo! ”. Fecitque sibi currum et
equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent.
6 Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “ Quare hoc
fecisti? ”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus
natu post Absalom.
7 Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar
sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.
8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan
propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia.
9 Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta
lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos
filios regis et omnes viros Iudae servos regis;
10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et
Salomonem fratrem suum non vocavit.
11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “ Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster
David hoc ignorat?
12 Nunc ergo
veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.
13 Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu,
domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit
post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias?
14
Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones
tuos ”.
15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex
autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
16 Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “ Quid tibi, inquit, vis? ”.
17 Quae respondens ait: “ Domine mi, tu
iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon
filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”;
18 et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
19 Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et
vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem
militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit.
20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius
Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis,
erimus ego et filius meus Salomon peccatores ”.
22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit;
23 et nuntiaverunt regi dicentes: “ Adest
Nathan propheta ”. Cumque introisset ante conspectum regis
et adorasset eum pronus in terram,
24 dixit Nathan: “ Domine mi rex, tu ergo
dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super
thronum meum”?
25 Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et
arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus,
Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”.
26 Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium
Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit.
27 Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non
indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post
eum? ”.
28 Et respondit rex David dicens: “
Vocate ad me Bethsabee ”. Quae cum fuisset ingressa coram
rege et stetisset ante eum,
29 iuravit rex et ait: “ Vivit Dominus,
qui eruit animam meam de omni angustia,
30 quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens:
Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me,
sic faciam hodie ”.
31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem
dicens: “ Vivat dominus meus rex David in aeternum! ”.
32 Dixit quoque rex David: “ Vocate mihi
Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae ”. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
33 dixit ad eos: “ Tollite vobiscum
servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et
ducite eum in Gihon,
34 et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem
super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex
Salomon!”.
35 Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium
meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et
super Iudam ”.
36 Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “ Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum
Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David ”.
38 Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias
filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam
regis David et adduxerunt eum in Gihon.
39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et
unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “ Vivat rex Salomon! ”.
40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat
tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.
41 Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo;
iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “ Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis? ”.
42 Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis
venit; cui dixit Adonias: “ Ingredere, quia vir strenuus
es et bona nuntians ”.
43 Responditque Ionathan Adoniae: “
Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem
44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et
Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam
regis;
45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in
Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam
audistis.
46 Sed et Salomon sedit super solio regni,
47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi
David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super
nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”.
Et adoravit rex in lectulo suo.
48 Insuper et haec locutus est: “Benedictus
Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis
meis” ”.
49 Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati
fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque
cornua altaris.
51 Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “
Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””.
52 Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir
bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum
inventum fuerit in eo, morietur ”.
53 Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et
ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “
Vade in domum tuam ”.
|