2
1 Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit
que Salomoni filio suo dicens:
2 “ Ego ingredior viam universae terrae; confortare et esto vir
3 et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius
et custodias statuta eius et praecepta eius et iudicia et testimonia, sicut
scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quae facis et
quocumque te verteris;
4 ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me
dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint
coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur
tibi vir de solio Israel”.
5 Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae
fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio
Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem
proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod
erat in pedibus eius.
6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem
eius pacifice ad inferos.
7 Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque
comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom
fratris tui.
8 Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de
Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed
quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens:
Non te interficiam gladio.
9 Tu noli pati esse eum innoxium; vir autem sapiens es et
scies, quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum ”.
10 Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in
civitate David.
11 Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta
anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et
firmatum est regnum eius nimis.
13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem
Salomonis, quae dixit ei: “ Pacificusne ingressus tuus? ”. Qui respondit: “ Pacificus ”.
14 Addiditque: “
Sermo mihi est ad te ”. Cui ait: “ Loquere ”. Et ille:
15 “ Tu, inquit, nosti quia meum erat regnum, et me
proposuerat omnis Israel sibi in regem, sed translatum est regnum et factum est
fratris mei; a Domino enim constitutum est ei.
16 Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas
faciem meam ”. Quae dixit ad eum: “ Loquere ”.
17 Et ille ait: “ Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim
negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem ”.
18 Et ait Bethsabee: “ Bene, ego loquar pro te regi ”.
19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei
pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super
thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram
eius.
20 Dixitque ei: “ Petitionem unam parvulam ego deprecor a te;
ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “ Pete, mater mi, neque enim fas est,
ut avertam faciem tuam ”.
21 Quae ait: “ Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor ”.
22 Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “ Quare
postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater
meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ”.
23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “ Haec faciat
mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum
hoc.
24
Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David
patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur
Adonias ”.
25 Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui
interfecit eum, et mortuus est.
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “
Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam,
quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in
omnibus, in quibus laboravit pater meus ”.
27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini,
ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo.
28 Venit autem
nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non
declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua
altaris.
29 Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in
tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium
Ioiadae dicens: “ Vade, interfice eum! ”.
30 Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “ Haec
dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “ Non egrediar, sed hic moriar ”. Renuntiavit Banaias regi
sermonem dicens: “ Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi ”.
31 Dixitque ei rex: “ Fac, sicut locutus
est, et interfice eum et sepeli; et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus
est a Ioab, a me et a domo patris mei.
32 Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia
interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo
David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium
Iether principem exercitus Iudae.
33 Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput
seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno
illius sit pax usque in aeternum a Domino ”.
34 Ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et aggressus eum
interfecit; sepultusque est in domo sua in deserto.
35 Et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super
exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
36 Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “ Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde
huc atque illuc;
37 quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem
Cedron, scito te interficiendum; sanguis tuus erit super caput tuum ”.
38 Dixitque Semei regi: “ Bonus sermo;
sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus ”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis.
39 Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi
Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius
essent in Geth.
40 Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad
Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth.
41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de
Ierusalem et redisset.
42 Et mittens vocavit eum dixitque illi: “ Nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi: Quacumque
die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi “Bonus sermo; audivi”.
43 Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum,
quod praeceperam tibi? ”.
44 Dixitque rex ad Semei: “ Tu nosti omne malum, cuius tibi
conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam
tuam in caput tuum.
45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis
coram Domino usque in sempiternum ”.
46 Iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae, qui egressus
percussit eum, et mortuus est. Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis.
|