3
1 Et affinitate coniunctus est pharaoni regi Aegypti. Accepit
namque filiam eius et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans
domum suam et domum Domini et murum Ierusalem per circuitum.
2 Attamen populus immolabat in excelsis; non enim aedificatum
erat templum nomini Domini usque in diem illum.
3 Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David
patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama.
4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat
excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare
illud.
5 In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte
dicens: “ Postula quod vis, ut dem tibi ”.
6 Et ait Salomon: “ Tu fecisti cum servo tuo David patre meo
misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia
et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei
filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie.
7 Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum
pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et
introitum meum;
8 et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi
infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
9 Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum
tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc
multum? ”.
10 Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem
huiuscemodi postulasset,
11 et dixit Deus Salomoni: “ Quia
postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam
inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium,
12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor
sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post
te surrecturus sit;
13 sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias
scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis.
14 Si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta
mea et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longos faciam dies tuos ”.
15 Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium.
Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit
holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis.
16 Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem
steteruntque coram eo.
17 Quarum una ait: “ Obsecro, mi domine;
ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo;
18 tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et
eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
19 Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens
quippe oppressit eum.
20 Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum
de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem
filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
21 Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit
mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem
genueram ”.
22 Responditque altera mulier: “ Non est
ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ”. E contrario illa dicebat: “ Mentiris. Filius quippe tuus
mortuus est, meus autem vivit ”. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
23
Tunc rex ait: “ Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus
mortuus est”; et ista respondit: “Non,
sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit” ”.
24 Dixit ergo
rex: “ Afferte mihi gladium! ”. Cumque attulissent gladium coram rege:
25 “ Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date
dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ”.
26 Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “ Obsecro, domine, date illi infantem vivum et
nolite interficere eum ”. E contrario illa dicebat: “ Nec mihi nec tibi sit;
dividatur ”.
27
Respondens rex ait: “ Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater
eius ”.
28 Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex;
et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.
|