6
1 Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres
sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est
mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
2 Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat
sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta
cubitos in altitudine.
3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis
iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante
faciem templi.
4 Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis.
5 Et aedificavit contra parietem templi tabulata per gyrum in
parietibus domus per circuitum templi et Dabir et fecit latera in circuitu.
6 Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat
latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum
forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi.
7 Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque
perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt
audita in domo, cum aedificaretur.
8 Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et
per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium.
9
Et aedificavit domum et consummavit eam; texit quoque domum laquearibus
cedrinis.
10 Aedificavit ergo stratum contra omnem domum quinque cubitis
altitudinis et iunxit domui lignis cedrinis.
11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens:
12 “ Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis
meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea,
firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum;
13 et habitabo in medio filiorum Israel et non derelinquam
populum meum Israel ”.
14 Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam.
15 Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis;
a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit
lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
16 Aedificavitque
viginti cubitorum a posteriore parte templi tabulis cedrinis a pavimento usque
ad superiora; et fecit ei intrinsecus Dabir, id est sancta sanctorum.
17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum ante illud.
18
Et cedrus in domo intrinsecus sculptas habebat colocynthidas et calices apertos
florum. Omnia cedrinis tabulis vestiebantur,
nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
19 Dabir autem in medio domus in interiori parte fecerat, ut
poneret ibi arcam foederis Domini.
20 Habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos
latitudinis et viginti cubitos altitudinis; et vestivit illud auro purissimo et
fecit altare cedrinum ante Dabir.
21
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas
aureas ante Dabir.
22 Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et
totum altare Dabir texit auro.
23 Et fecit in Dabir duos cherubim de lignis oleastri decem
cubitorum altitudinis.
24 Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala
cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad
alae alterius summitatem.
25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et
effigies una erat duobus cherubim;
26 altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et
similiter cherub secundus.
27 Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant
autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi
tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem
contingebant.
28 Texit quoque cherubim auro.
29 Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis
caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum
intrinsecus et foras.
30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et
extrinsecus.
31 Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri
postesque cum marginibus quinque.
32 Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et
palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam
palmas et cetera auro.
33 Fecitque eodem modo pro introitu templi postes cum quattuor
marginibus de lignis oleastri
34 et duas valvas de lignis abiegnis; et utraque valva duplex
erat et versatilis.
35 Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum
operuitque omnia laminis aureis.
36 Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum
politorum et uno ordine lignorum cedri.
37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Ziv;
38 et in anno undecimo, mense Bul — ipse est mensis
octavus — perfecta est domus in omni opere suo et in
universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem.
|