11
1 Rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas, filiam
quoque pharaonis et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas et Sidonias et
Hetthaeas,
2 de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “ Non ingrediemini
ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda
vestra, ut sequamini deos earum ”. His itaque copulatus
est Salomon amore;
3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et
concubinae trecentae, et averterunt mulieres cor eius.
4 Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per
mulieres, ut sequeretur deos alienos; nec erat cor eius perfectum cum Domino
Deo suo sicut cor David patris eius,
5 sed colebat Salomon Astharthen, deam Sidoniorum, et Melchom
idolum Ammonitarum.
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non
adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater eius.
7 Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte,
qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon;
8 atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis
alienigenis, quae adolebant et immolabant diis suis.
9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens
eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis
10 et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et
non custodivit, quae mandavit ei Dominus.
11 Dixit itaque Dominus Salomoni: “ Quia
habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea, quae
mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum a te et dabo illud servo tuo.
12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem
tuum; de manu filii tui scindam illud.
13 Nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo
propter David servum meum et Ierusalem, quam elegi ”.
14 Suscitavit
autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum, qui erat de semine regio, in
Edom.
15 Cum enim vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab
princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset
omne masculinum in Idumaea
16 — sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel,
donec interimerent omne masculinum in Idumaea —
17 fugit Adad ipse et viri Idumaei de servis patris eius cum
eo, ut ingrederetur Aegyptum; erat autem Adad puer parvulus.
18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan tuleruntque
secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad pharaonem regem Aegypti, qui
dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit.
19 Et invenit Adad gratiam coram pharao valde, in tantum ut
daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium et ablactavit
eum Taphnes in domo pharaonis, eratque Genubath habitans apud pharaonem cum
filiis eius.
21 Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus
suis et mortuum esse Ioab principem militiae, dixit pharaoni: “ Dimitte me, ut
vadam in terram meam ”.
22 Dixitque ei pharao: “ Qua enim re apud me indiges, ut
quaeras ire ad terram tuam? ”. At ille respondit: “ Nulla; sed obsecro, ut
dimittas me ”.
23 Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium
Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo.
24
Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos
David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco.
25 Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et
hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria.
26 Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus
Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra
regem.
27 Et haec causa rebellionis adversus eum: Salomon aedificavit
Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
28 Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque
Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores
universae domus Ioseph.
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur
de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio
novo; erant autem duo tantum in agro.
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum, quo coopertus
erat, scidit in duodecim partes
31 et ait ad Ieroboam: “ Tolle tibi decem scissuras; haec enim
dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo
tibi decem tribus.
32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et
Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel;
33 eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam
Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non
ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et
iudicia sicut David pater eius.
34 Nec auferam omne regnum de manu eius, sed ducem ponam eum
cunctis diebus vitae suae propter David servum meum, quem elegi, qui custodivit
mandata mea et praecepta mea.
35 Auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem
tribus;
36 filio autem eius dabo tribum unam, ut remaneat lucerna
David servo meo cunctis diebus coram me in Ierusalem civitate, quam elegi, ut
esset nomen meum ibi.
37 Te autem
assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super
Israel.
38 Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et
ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens
mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et
aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel
39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis
diebus ”.
40 Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et
aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem
Salomonis.
41 Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et
sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis;
42 dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem
Israel, quadraginta anni sunt.
43
Dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris
sui; regnavitque Roboam filius eius pro eo.
|