13
1 Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel,
Ieroboam stante super altare ad adolendum;
2 et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “
Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias
nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant,
et ossa hominum super te incendent ”.
3 Deditque in illa die signum dicens: “ Hoc erit signum, quod
locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est ”.
4 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat
contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: “ Apprehendite
eum! ”. Et
exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
5 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari
iuxta signum, quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.
6 Et ait rex ad virum
Dei: “ Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea
mihi ”. Oravit
vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut
prius fuerat.
7 Locutus est autem rex ad virum Dei: “ Veni mecum domum,
ut prandeas, et dabo tibi munera ”.
8 Responditque vir Dei ad regem: “ Si
dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque
bibam aquam in loco isto;
9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua
venisti” ”.
10 Abiit ergo per
aliam viam et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel.
11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem
venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die
in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri
suo.
12 Et dixit eis pater eorum: “ Per quam viam abiit? ”.
Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda.
13
Et ait filiis suis: “ Sternite mihi asinum ”. Qui cum stravissent,
ascendit
14 et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus
terebinthum et ait illi: “ Tune es vir Dei, qui venisti de
Iuda?”. Respondit ille: “ Ego sum ”.
15 Dixit ad eum: “ Veni mecum domum, ut
comedas panem ”.
16 Qui ait: “ Non possum reverti neque
venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto;
17 sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua
ieris” ”.
18 Qui ait illi: “ Et ego propheta sum
similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam” ”. Fefellit eum
19 et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit
aquam.
20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad
prophetam, qui reduxerat eum,
21 et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “ Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non
custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
22 et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco,
in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur
cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum ”.
23 Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum
prophetae, qui reduxerat eum;
24 et, cum abisset, invenit eum leo in via et occidit, et erat
cadaver eius proiectum in itinere; asinus autem stabat iuxta illum, et leo
stabat iuxta cadaver.
25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via
et leonem stantem iuxta cadaver; et venerunt et divulgaverunt in civitate, in
qua prophetes ille senex habitabat.
26 Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum de via,
ait: “ Vir Dei est, qui inoboediens fuit ori Domini, et
tradidit eum Dominus leoni; et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini,
quod locutus est ei ”.
27 Dixitque ad
filios suos: “ Sternite mihi asinum! ”. Qui cum stravissent,
28 et ille abisset, invenit cadaver eius proiectum in via et
asinum et leonem stantes iuxta cadaver; non comedit leo de cadavere nec laesit
asinum.
29
Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus
intulit in civitatem prophetae senis, ut plangerent eum et sepelirent.
30 Et posuit cadaver eius in sepulcro suo, et planxerunt eum: “ Heu, heu, mi
frater! ”.
31 Cumque sepelissent eum, dixit ad filios suos: “ Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulcro, in quo vir Dei sepultus
est; iuxta ossa eius ponite ossa mea.
32 Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone
Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quae
sunt in urbibus Samariae ”.
33 Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed
iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat,
implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum.
34 Et propter hanc causam peccavit domus Ieroboam, et eversa
est et deleta de superficie terrae.
|