15
1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat
regnavit Abiam super Iudam.
2 Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha
filia Abessalom.
3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat
ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris
eius.
4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in
Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non
declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta
re Uriae Hetthaei. ( 6 )
7 Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne
haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et
inter Ieroboam.
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in
civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex
Iudae
10 et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen
matris eius Maacha filia Abessalom.
11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David
pater eius.
12
Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae
fecerant patres eius.
13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo
quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et
combussit in torrente Cedron.
14 Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum
erat coram Domino cunctis diebus suis.
15 Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse
voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.
16 Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis
diebus eorum.
17 Ascendit quoque Baasa
rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel
ingredi de parte Asa regis Iudae.
18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat
in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu
servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae,
qui habitabat in Damasco, dicens:
19 “ Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem
tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias
foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me ”.
20 Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum
suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et
universam Chenereth cum omni terra Nephthali.
21 Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et
reversus est in Thersa.
22 Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et
tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit
de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.
23 Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo
eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta
sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes;
24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25 Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno
secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis.
26 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit
in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar
et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et
omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28 Interfecit igitur
illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non
dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum
Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
30 propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare
fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.
31 Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter
operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
32 Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis
diebus eorum.
33 Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae
super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis;
34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et
in peccato eius, quo peccare fecit Israel.
|