17
1 Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus,
Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi
iuxta oris mei verba! ”.
2 Et factum est verbum Domini ad eum dicens:
3 “ Recede hinc et vade contra orientem
et abscondere in torrente Charith, qui est contra Iordanem,
4 et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te
ibi ”.
5 Abiit ergo et
fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est
contra Iordanem.
6
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes
vesperi; et bibebat de torrente.
7 Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super
terram.
8 Factus est igitur sermo Domini ad eum dicens:
9 “ Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi
mulieri viduae, ut pascat te ”.
10 Surrexit et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam
civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: “ Da mihi paululum aquae in vase, ut bibam ”.
11 Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum
eius dicens: “ Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in
manu tua ”.
12 Quae respondit: “ Vivit Dominus Deus
tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et
paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud
mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ”.
13 Ad quam Elias ait: “ Noli timere, sed
vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula
subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies
postea.
14 Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem,
in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae” ”.
15 Quae abiit et fecit iuxta verbum Eliae et comedit illa et
ipse et domus eius per dies.
16 Hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est
imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae.
17 Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris
matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo
halitus.
18 Dixit ergo ad
Eliam: “ Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur
iniquitates meae, et interficeres filium meum? ”.
19 Et ait ad eam: “ Da mihi filium tuum ”. Tulitque eum de
sinu illius et portavit in cenaculum, ubi ipse manebat, et posuit super
lectulum suum;
20 clamavitque ad Dominum et dixit: “ Domine Deus meus,
etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres
filium eius? ”.
21
Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad
Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.
22 Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima
pueri intra eum, et revixit.
23 Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in
inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “ En
vivit filius tuus ”.
24 Dixitque
mulier ad Eliam: “ Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini
in ore tuo verum est ”.
|