19
1 Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et
quomodo occidisset universos prophetas gladio.
2 Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: “ Haec mihi faciant
dii et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius
ex illis ”.
3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret,
venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum.
4 Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et
sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “ Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam
patres mei ”.
5 Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce
angelus tetigit eum et dixit illi: “ Surge, comede! ”.
6 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas
aquae; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
7 Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum
dixitque illi: “ Surge, comede! Grandis enim tibi restat
via ”.
8 Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in
fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad
montem Dei Horeb.
9 Cumque venisset
illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “ Quid
hic agis, Elia? ”.
10 At ille respondit: “ Zelo zelatus sum pro Domino, Deo
exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua
destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus,
et quaerunt animam meam, ut auferant eam ”.
11 Et ait ei: “ Egredere et sta in monte coram Domino ”. Et ecce Dominus transit,
et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum;
non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus.
12 Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post
ignem, sibilus aurae tenuis.
13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et
egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “ Quid agis hic,
Elia? ”.
14 Et ille respondit: “ Zelo zelatus sum
pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel,
altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum
ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam ”.
15 Et ait Dominus ad eum: “ Vade et
revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges
Hazael regem super Syriam;
16 et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum
autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum
Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
18 Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum
genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est
eum ”.
19 Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem
duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum,
misit pallium suum super illum,
20 qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: “ Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ”. Dixitque ei: “ Vade et revertere; quid enim feci
tibi? ”.
21 Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in
iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et
secutus est Eliam et ministrabat ei.
|