20
1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum
et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra
Samariam et obsidebat eam.
2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
3 ait: “ Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est,
et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt ”.
4 Responditque rex Israel: “ Iuxta verbum
tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea ”.
5 Revertentesque nuntii dixerunt: “ Haec
dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et
aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”,
6 profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et
scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis
pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent ”.
7 Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “ Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro
uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ”.
8 Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: “ Non audias neque acquiescas illi ”.
9 Respondit
itaque nuntiis Benadad: “ Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti
ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum ”. Reversique nuntii
rettulerunt ei.
10 Qui remisit et ait: “ Haec faciant mihi dii et haec addant, si
suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me ”.
11 Et respondens rex Israel ait: “ Dicite
ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ”.
12 Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse
et reges in umbraculis et ait servis suis: “ Circumdate
civitatem! ”. Et circumdederunt eam.
13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “ Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce
ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus ”.
14 Et ait Achab: “ Per quem? ”. Dixitque ei: “ Haec
dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ”. Et ait: “ Quis incipiet
proeliari? ”. Et ille dixit: “ Tu ”.
15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit
numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios
Israel, septem milia.
16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus
in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
17 Egressi sunt
autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui
nuntiaverunt ei dicentes: “ Viri egressi sunt de Samaria ”.
18 At ille ait: “ Sive pro pace veniunt,
apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite ”.
19 Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac
reliquus exercitus sequebatur,
20 et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat;
fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae
in equo cum equitibus.
21 Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et
percussit Syriam plaga magna.
22 Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “ Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno
rex Syriae ascendet contra te ”.
23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “
Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in
campestribus et obtinebimus eos.
24 Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone
principes pro eis;
25 et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et
equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti,
et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ”. Credidit consilio eorum et fecit ita.
26 Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in
Aphec, ut pugnaret contra Israel.
27 Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis,
profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges
caprarum; Syri autem repleverunt terram.
28 Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “ Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus
montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem
multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus ”.
29 Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies,
septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris
centum milia peditum in die una.
30 Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et
cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant.
Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra
cubiculum.
31 Dixeruntque ei servi sui: “ Ecce
audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in
lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel;
forsitan salvabit animam tuam ”.
32 Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in
capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “
Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea”
”. Et ille ait: “ Si adhuc vivit, frater
meus est ”.
33 Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt
verbum ex ore eius atque dixerunt: “ Frater tuus Benadad ”. Et dixit eis: “ Ite et adducite eum ”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
34 Qui dixit ei: “ Civitates, quas tulit
pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit
pater meus in Samaria ”. Achab: “ Ego autem,
inquit, foederatum te dimittam ”. Et pepigit ei foedus et
dimisit eum.
35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum
in sermone Domini: “ Percute me! ”. At ille noluit percutere.
36 Cui ait: “ Quia noluisti audire vocem
Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo ”. Cumque
paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
37 Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “ Percute me! ”. Qui percussit eum et vulneravit.
38 Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit
aspectum ponens fasciam super oculos suos.
39 Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “ Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir
unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum
istum! Qui si lapsus fuerit, erit
anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”.
40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non
comparuit ”. Et ait rex Israel ad eum: “ Hoc est iudicium tuum, quod ipse
decrevisti ”.
41 At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit
eum rex Israel quod esset de prophetis.
42 Qui ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de
manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus
tuus pro populo eius ”.
43 Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et
indignans venitque in Samariam.
|