21
1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez
rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae.
2
Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “ Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi
hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi
commodius putas, argenti pretium quanto digna est ”.
3 Cui respondit Naboth: “ Propitius mihi sit Dominus, ne dem
hereditatem patrum meorum tibi ”.
4 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super
verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “ Non dabo tibi
hereditatem patrum meorum ”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad
parietem et non comedit panem.
5 Ingressa est autem ad
eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “ Quid est hoc, unde anima tua contristata
est? Et quare non comedis panem? ”.
6 Qui respondit ei: “ Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et
dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi
vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ”.
7 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “
Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et
aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae ”.
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas
anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius
et habitabant cum Naboth.
9 Litterarum autem haec erat sententia: “
Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et
testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ”.
11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui
habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat
in litteris, quas miserat ad eos.
12 Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite
populi;
13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et
illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem
eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;
14 miseruntque ad Iezabel dicentes: “
Lapidatus est Naboth et mortuus est ”.
15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et
mortuum, locuta est ad Achab: “ Surge, posside vineam
Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia;
non enim vivit Naboth, sed mortuus est ”.
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit
et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
18 “ Surge et descende in occursum Achab
regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit,
ut possideat eam.
19 Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti,
insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo
linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ”.
20 Et ait Achab
ad Eliam: “ Num invenisti me, inimice mi? ”. Qui dixit: “ Inveni, eo quod
venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua
et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in
Israel.
22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et
sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et
peccare fecisti Israel.
23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes
comedent Iezabel in agro Iezrahel.
24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum
canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli ”.
25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus
est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor
sua,
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola
secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie
filiorum Israel.
27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem
suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et
ambulabat demisso capite.
28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur
humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii
sui inferam malum domui eius ”.
|