LIBER SECUNDUS REGUM
1
1 Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est
Achab.
2 Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat
in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “ Ite,
consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac ”.
3 Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “ Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad
eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum
Accaron?
4 Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem
ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”. Et
abiit Elias.
5 Reversique sunt nuntii ad Ochoziam, qui dixit eis: “ Quare reversi estis? ”.
6 At illi responderunt ei: “ Vir
occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem,
qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in
Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non
descendes, sed morte morieris” ”.
7
Qui dixit eis: “ Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est
verba haec? ”.
8 At illi dixerunt: “ Vir in veste pilosa
et zona pellicea accinctis renibus ”. Qui ait: “ Elias Thesbites est ”.
9 Misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta,
qui erant sub eo; qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait: “ Homo Dei, rex praecepit, ut descendas ”.
10 Respondensque Elias dixit quinquagenario: “ Si homo Dei sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta
tuos ”. Descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et
quinquaginta, qui erant cum eo.
11 Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et
quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “ Homo Dei, haec
dicit rex: “Festina, descende!” ”.
12 Respondens Elias ait illis: “ Si homo
Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos ”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta
eius.
13 Iterum misit principem quinquagenarium tertium et
quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam
et precatus est eum et ait: “ Homo Dei, noli despicere
animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt.
14 Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes
quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut
miserearis animae meae ”.
15 Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “ Descende cum eo, ne timeas ”. Surrexit igitur et
descendit cum eo ad regem
16 et locutus est ei: “ Haec dicit
Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non
esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super
quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris ”.
17 Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est
Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat
regis Iudae; non enim habebat filium.
18 Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne
haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
|