3
1 Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria
anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.
2 Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et
mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius.
3 Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare
fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis.
4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi
Israel centum milia agnorum et lanam centum milium arietum.
5 Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod
habebat cum rege Israel.
6 Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit
universum Israel;
7 profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “ Rex Moab recessit
a me. Vis venire mecum contra Moab
ad proelium? ”. Qui respondit: “ Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei
equi tui ”.
8 Dixitque: “ Per
quam viam ascendemus? ”. At ille respondit: “ Per desertum Idumaeae ”.
9 Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iudae et rex Edom et
circuierunt per viam septem dierum; nec erat aqua exercitui et iumentis, quae
sequebantur eos.
10
Dixitque rex Israel: “ Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in
manu Moab ”.
11 Et ait Iosaphat: “ Estne hic propheta
Domini, ut interrogemus Dominum per eum? ”. Et respondit
unus de servis regis Israel: “ Est hic Eliseus filius
Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae ”.
12 Et ait Iosaphat: “ Est apud eum sermo
Domini ”. Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat et
rex Edom.
13 Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “
Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae
”. Et ait illi rex Israel: “Non,
congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab? ”.
14 Dixit autem Eliseus: “ Vivit Dominus
exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae
revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem;
15 nunc autem adducite mihi psaltem ”.
Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini,
16 et ait: “ Haec dicit Dominus: Facite
in torrente hoc fossas et fossas.
17 Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque
pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta
vestra.
18 Parumque hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam
Moab in manu vestra,
19 et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem
electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum
obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus ”.
20 Factum est
igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam
Edom. Et
repleta est terra aquis.
21 Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges,
ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes, qui accingi poterant balteo et
desuper, et steterunt in terminis.
22 Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis,
viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem
23 dixeruntque: “Sanguis est gladii! Pugnaverunt reges
contra se et caesi sunt mutuo. Nunc
perge ad praedam, Moab! ”.
24 Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit
Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes
Moab.
25 Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes
singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia
ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et
circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
26 Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes,
tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom;
et non potuerunt.
27 Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat
pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super
Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.
|