4
1 Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum
clamabat ad Eliseum dicens: “ Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus
tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad
serviendum sibi ”.
2 Cui dixit Eliseus: “ Quid vis, ut
faciam tibi? Dic mihi: Quid habes
in domo tua? ”. At illa respondit: “ Non habeo ancilla tua quidquam in domo
mea, nisi vasculum olei ”.
3 Cui ait: “ Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa
vacua non pauca;
4 et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et
filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ”.
5
Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi
offerebant vasa, et illa infundebat.
6 Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: “ Affer mihi adhuc
vas ”. Et ille respondit: “ Non habeo
”. Stetitque oleum.
7 Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “ Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii
tui vivite de reliquo ”.
8 Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per
Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem.
Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem.
9 Quae dixit ad virum suum: “ Animadverto
quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
10 Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo
lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi
”.
11 Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in
cenaculum et requievit ibi.
12 Dixitque ad
Giezi puerum suum: “ Voca Sunamitin istam ”. Qui cum vocasset eam, et illa
stetisset coram eo,
13 dixit ad puerum: “ Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus
ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut
loquar regi sive principi militiae? ”. Quae
respondit: “ In medio populi mei habito ”.
14
Et ait: “ Quid ergo vult, ut faciam ei? ”. Dixitque Giezi: “Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ”.
15 Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset
et stetisset ad ostium,
16 dixit ad eam: “ In tempore isto, in
anno altero, amplexaberis filium ”. At illa respondit: “ Noli, quaeso, domine mi, vir Dei,
noli mentiri ancillae tuae ”.
17 Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni
alterius, quo dixerat Eliseus.
18 Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus
isset ad patrem suum, ad messores,
19 ait patri suo: “ Caput meum, caput meum! ”. At ille dixit servo: “ Tolle et duc eum
ad matrem suam ”.
20 Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit
eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
21 Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei
et clausit ostium; et egressa
22 vocavit virum suum et ait: “Mitte
mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et
revertar ”.
23 Qui ait illi: “
Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ”. Quae
respondit: “ Vale ”.
24 Stravitque asinam et praecepit puero: “ Mina et propera, ne
mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ”.
25 Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem
Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: “
Ecce Sunamitis illa.
26 Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa
te et circa virum tuum et circa filium tuum? ”. Quae respondit: “ Recte ”.
27 Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes
eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: “ Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit
me et non indicavit mihi ”.
28 Quae dixit
illi: “ Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas
me? ”.
29 Et ille ait ad Giezi: “ Accinge lumbos
tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non
salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones
baculum meum super faciem pueri ”.
30 Porro mater pueri ait: “ Vivit
Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ”. Surrexit
ergo et secutus est eam.
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super
faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et
nuntiavit ei dicens: “ Non evigilavit puer ”.
32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus
iacebat in lectulo eius;
33 ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad
Dominum.
34 Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum
super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius
et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
35 At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et
ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos.
36 Et ille vocavit Giezi et dixit ei: “
Voca Sunamitin hanc ”. Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: “ Tolle filium tuum
”.
37 Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super
terram; tulitque filium suum et egressa est.
38 Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in
terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: “ Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ”.
39 Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes;
invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et
implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim
quid esset.
40 Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de
coctione, exclamaverunt dicentes: “ Mors in olla, vir Dei!
”. Et non potuerunt comedere.
41 At ille: “ Afferte, inquit, farinam ”. Cumque tulissent, misit in ollam et ait: “
Infunde turbae, et comedat ”. Et non fuit amplius quidquam
amaritudinis in olla.
42 Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei
panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At
ille dixit: “ Da populo, ut comedat ”.
43 Responditque ei minister eius: “ Quantum
est hoc, ut apponam coram centum viris? ”. Rursum ille
dixit: “ Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit” ”.
44 Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta
verbum Domini.
|