5
1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud
dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat
autem vir fortis leprosus.
2 Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de
terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman.
3 Quae ait ad dominam suam: “ Utinam esset dominus meus ad prophetam,
qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet ”.
4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei
dicens: “ Sic et sic locuta est puella de terra Israel ”.
5 Dixitque ei rex Syriae: “ Vade, et
mittam litteras ad regem Israel ”. Qui cum profectus esset
et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem
mutatoria vestimentorum,
6 detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “ Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum
meum, ut cures eum a lepra sua ”.
7 Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua
et ait: “ Numquid Deus sum, ut occidere possim et
vivificare, quia iste mittit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite
et videte quod occasiones quaerat adversum me ”.
8 Quod cum
audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit
ad eum dicens: “ Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse
prophetam in Israel ”.
9 Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium
domus Elisei.
10 Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “ Vade et lavare
septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis ”.
11 Iratus Naaman recedebat dicens: “ Putabam quod egrederetur
ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae
et curaret me.
12 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar, fluvii
Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? ”. Cum ergo vertisset
se et abiret indignans,
13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “ Si rem
grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit
tibi: “Lavare et mundaberis!” ”.
14 Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem
viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et
stetit coram eo et ait: “ Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi
tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo ”.
16 At ille respondit: “ Vivit Dominus, ante quem sto, non
accipiam ”. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
17 Dixitque Naaman: “ Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi
servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra
servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
18 Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando
ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super
manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut
ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re ”.
19 Qui dixit ei: “
Vade in pace ”. Abiit ergo ab eo viam modicam.
20 Dixitque Giezi puer viri Dei: “ Pepercit dominus meus
Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo, quae attulit; vivit Dominus, curram
post eum et accipiam ab eo aliquid ”.
21
Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad
se, desiluit de curru in occursum eius et ait: “ Rectene sunt omnia? ”.
22 Et ille ait: “ Recte. Dominus meus
misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de
monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes
mutatorias duplices” ”.
23 Dixitque Naaman: “ Melius est, ut
accipias duo talenta ”. Et coegit eum ligavitque duo
talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris
suis, qui et portaverunt coram eo.
24 Cumque venisset ad collem, tulit de manu eorum et reposuit
in domo; dimisitque viros et abierunt.
25 Ipse autem
ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: “ Unde venis, Giezi? ”.
Qui respondit: “ Non ivit servus tuus quoquam ”.
26 At ille: “ Nonne, ait, cor meum in
praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Estne
tempus accipere argentum et accipere vestes et oliveta et vineta et oves et
boves et servos et ancillas?
27 Sed et lepra
Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum ”. Et egressus est ab eo leprosus
quasi nix.
|