4
1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et
peperit Cain dicens: “ Acquisivi virum per Dominum ”.
2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor
ovium et Cain agricola.
3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de
fructibus agri munus Domino.
4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de
adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est
Cain vehementer, et concidit vultus eius.
6 Dixitque Dominus ad eum: “ Quare iratus
es, et cur concidit facies tua?
7 Nonne si bene
egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et
ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius ”.
8 Dixitque Cain
ad Abel fratrem suum: “ Egrediamur foras ”. Cumque essent in agro,
consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9 Et ait Dominus ad Cain: “ Ubi est Abel frater tuus? ”. Qui respondit: “ Nescio. Num custos fratris mei
sum ego? ”.
10 Dixitque ad
eum: “ Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os
suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus
suos; vagus et profugus eris super terram ”.
13 Dixitque Cain ad Dominum: “ Maior est
poena mea quam ut portem eam.
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar
et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me ”.
15 Dixitque ei Dominus: “ Nequaquam ita
fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur! ”.
Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset
eum.
16 Egressusque
Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit
Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui
Henoch.
18
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael,
et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores
duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in
tentoriis atque pastorum.
21
Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et
organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber
in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis:
“ Ada
et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies
septies ”.
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium
vocavitque nomen eius Seth dicens: “ Posuit mihi Deus
semen aliud pro Abel, quem occidit Cain ”.
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
|