7
1 Dixit autem Eliseus: “ Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus:
In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei
statere uno in porta Samariae ”.
2 Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei
ait: “ Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo,
numquid poterit esse, quod loqueris? ”. Qui ait: “ Videbis oculis tuis et inde non comedes ”.
3 Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui
dixerunt ad invicem: “ Quid hic esse volumus, donec
moriamur?
4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive
manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra
Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus
moriemur ”.
5 Surrexerunt
igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium
castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt.
6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae
curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: “ Ecce mercede
conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent
contra nos ”.
7 Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt
tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum
suas salvare cupientes.
8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum,
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde
argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt
ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
9 Dixeruntque ad invicem: “ Non recte facimus; haec enim dies
boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris
arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis ”.
10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et
narraverunt eis dicentes: “ Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus
hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant ”.
11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
intrinsecus.
12
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “ Dico vobis quid fecerint nobis Syri.
Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in
agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus
eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus” ”.
13 Respondit autem unus servorum eius: “
Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo
Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus ”.
14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post
exercitum Syrorum dicens: “ Ite et videte ”.
15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis
via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur.
Reversique nuntii indicaverunt regi.
16 Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est
modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum
Domini.
17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit
ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod
locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat
regi, quando ait: “ Duo modii hordei statere uno erunt, et
modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae ”;
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: “ Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit,
quod loqueris? ”, et dixerat ei: “
Videbis oculis tuis et inde non comedes ”.
20 Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum
populus in porta, et mortuus est.
|