13
1 Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re
gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
2 Et fecit malum coram Domino secutusque est peccatum Ieroboam
filii Nabat, qui peccare fecit Israel; non declinavit ab eo.
3 Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in
manu Hazael regis Syriae et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.
4 Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini, et audivit eum
Dominus; vidit enim angustiam Israel, qua attriverat eos rex Syriae.
5 Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de
manu Syriae; habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et
nudiustertius.
6 Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam, qui
peccare fecit Israel; in ipsis ambulaverunt. Siquidem et palus permansit in
Samaria.
7 Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta
equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex
Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
8 Reliqua autem gestorum Ioachaz et universa, quae fecit, sed
et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
9 Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in
Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
10 Anno tricesimo septimo Ioas regis Iudae regnavit Ioas
filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
11 Et fecit, quod malum est in conspectu Domini; non
declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
in ipsis ambulavit.
12 Reliqua autem gestorum Ioas et universa, quae fecit, sed et
fortitudo eius, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec
scripta sunt in libro annalium regum Israel?
13 Et dormivit Ioas cum patribus suis; Ieroboam autem sedit
super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
14 Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est;
descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “ Pater mi, pater
mi, currus Israel et auriga eius! ”.
15 Et ait illi Eliseus: “Affer arcum et
sagittas”. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
16 dixit ad regem Israel: “ Pone manum
tuam super arcum ”. Et, cum posuisset ille manum suam, superposuit
Eliseus manus suas manibus regis
17 et ait: “ Aperi fenestram orientalem ”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace
sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “ Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam
in Aphec, donec consumas eam ”.
18
Et ait: “ Tolle sagittas ”. Qui cum tulisset, rursum dixit
ei: “ Percute iaculo terram!”. Et,
cum percussisset tribus vicibus et stetisset,
19 iratus est contra eum vir Dei et ait: “ Si percussisses quinquies aut sexies, percussisses Syriam usque ad
consummationem; nunc autem tribus vicibus percuties eam ”.
20 Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terra in ipso
anno.
21 Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et
proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei et abierunt. Quod cum tetigisset ossa
Elisei, revixit homo et stetit super pedes suos.
22 Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel cunctis diebus
Ioachaz.
23 Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos
propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit
disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus.
24 Mortuus est autem Hazael rex Syriae; et regnavit Benadad
filius eius pro eo.
25 Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii
Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus
percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
|