15
1 Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias
filius Amasiae regis Iudae.
2 Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta
duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.
3 Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae
fecit Amasias pater eius.
4
Verumtamen excelsa non est demolitus; adhuc populus sacrificabat et adolebat in
excelsis.
5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in
diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius
regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae.
6 Reliqua autem gestorum Azariae et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
7 Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum
cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo.
8 Anno tricesimo octavo
Azariae regis Iudae regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria
sex mensibus.
9 Et fecit, quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres
eius; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
10 Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo.
11 Reliqua autem gestorum Zachariae, nonne haec scripta sunt
in libro annalium regum Israel?
12 Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “
Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel ”. Factumque est ita.
13 Sellum filius Iabes
regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in
Samaria.
14 Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam
et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro
eo.
15 Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam
tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
16
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de
Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et
scidit eas.
17 Anno tricesimo nono
Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in
Samaria.
18 Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a
peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius
19 venit Phul rex Assyriorum in terram, et dedit Manahem Phul
mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
20 Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis
potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos.
Reversusque
est rex Assyriorum et non est moratus in terra.
21 Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
22 Et dormivit Manahem cum patribus suis; regnavitque Phaceia
filius eius pro eo.
23 Anno quinquagesimo
Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria
biennio.
24 Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a
peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
25 Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux
eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant
quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
26 Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
27 Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit
Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis.
28 Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a
peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
29 In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex
Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et
Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur.
30 Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela
contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro
eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae.
31 Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
32 Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit
Ioatham filius Oziae regis Iudae.
33 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et
sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
34 Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia,
quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.
35
Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in
excelsis. Ipse aedificavit portam domus
Domini superiorem.
36 Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
37 In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem
Syriae et Phacee filium Romeliae.
38 Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis
in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo.
|