16
1 Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz
filius Ioatham regis Iudae.
2 Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et
sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu
Domini Dei sui, sicut David pater eius,
3 sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum
consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas
dissipavit Dominus coram filiis Israel;
4 immolabat quoque et adolebat in excelsis et in collibus et
sub omni ligno frondoso.
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex
Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt
superare eum.
6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ailath ad Edom et
eiecit Iudaeos de Ailath; et Idumaei venerunt in Ailath et habitaverunt ibi
usque in diem hanc.
7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem
Assyriorum dicens: “ Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu
regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me ”.
8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit
in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
9 Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex
Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius in Cir;
Rasin autem interfecit.
10
Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in
Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem
exemplar eius et descriptionem omnis operis eius.
11 Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae
miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz
de Damasco.
12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad
illud ascenditque
13 et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit
libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare.
14 Porro altare aeneum,
quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et
templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “ Super
altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et
holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et
oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum
sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi
deliberandum ”.
16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quae praeceperat
rex Achaz.
17 Excidit autem rex Achaz limbos basium et removit luterem,
qui erat desuper, et mare deposuit de bobus aeneis, qui sustentabant illud, et
posuit super pavimentum stratum lapide.
18 Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum
erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter
regem Assyriorum.
19 Reliqua autem gestorum Achaz, quae fecit, nonne haec
scripta sunt in libro annalium regum Iudae?
20
Dormivitque Achaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David;
et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
|