17
1 Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in
Samaria super Israel novem annis.
2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui
ante eum fuerant.
3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus
est ei Osee servus reddebatque illi tributa.
4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare
nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi
Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit
in carcerem.
5
Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
6 Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et
transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan
et in civitatibus Medorum.
7 Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo
suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti:
coluerunt deos alienos.
8 Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat
Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant.
9 Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum
suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
usque ad civitatem munitam.
10 Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et
subter omne lignum nemorosum
11 et adolebant ibi in omnibus excelsis sicut gentes, quas
transtulerat Dominus a facie eorum; feceruntque pessima irritantes Dominum
12 et coluerunt idola immunda, de quibus praecepit Dominus
eis, ne facerent hoc.
13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum
omnium prophetarum et videntium dicens: “ Revertimini a viis vestris pessimis et
custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus
vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum ”.
14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta
cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum.
15 Et abiecerunt legitima eius et pactum, quod pepigit cum
patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos; secutique sunt
vanitates et vani facti sunt et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum
eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent, sicut et illae
faciebant.
16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque
sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli
servieruntque Baal
17 et consecrabant filios suos et filias suas per ignem; et
divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se, ut facerent malum
coram Domino et irritarent eum.
18 Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de
conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo.
19 Sed nec ipse
Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel,
quos operatus fuerat.
20 Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos et
tradidit in manu diripientium, donec proiceret eos a facie sua,
21 ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et
constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel
a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis
Ieroboam, quae fecerat; non recesserunt ab eis,
23 usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus
fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de
terra sua in Assur usque in diem hanc.
24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de
Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro
filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
25
Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum. Et immisit eis Dominus
leones, qui interficiebant inter eos.
26 Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “ Gentes, quas
transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei
terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum
Dei terrae ”.
27 Praecepit autem rex Assyriorum dicens: “ Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et
vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae ”.
28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi
ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent
Dominum.
29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque
eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis,
in quibus habitabant.
30 Viri enim Babylonii fecerunt Socchothbenoth, viri autem
Chutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima;
31 porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui
erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis
Sepharvaim.
32 Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de
medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum;
33 et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta
consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non
timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et
mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel,
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “ Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non
immoletis eis,
36 sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine
magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate.
37 Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod
scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos
alienos.
38 Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec
timeatis deos alienos,
39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu
omnium inimicorum vestrorum ”.
40 Illi vero non
audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed
nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut
fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
|