19
1 Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et
opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
2 Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et
senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
3 Qui dixerunt: “ Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis
et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et
vires non habet parturiens.
4 Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem
misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet
verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae
remanent ”.
5 Venerunt ergo
servi regis Ezechiae ad Isaiam.
6 Dixitque eis Isaias: “ Haec dicetis domino vestro: Haec
dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me;
7 ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et
revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua ”.
8 Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum
oppugnantem Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis.
9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “ Ecce
egressus est, ut pugnet adversum te ”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens:
10 “ Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus
tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: “Non tradetur Ierusalem in manu regis
Assyriorum”.
11 Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum
universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari?
12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt
patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in
Thelassar?
13
Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? ”.
14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum
et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino
15 et oravit in conspectu eius dicens: “
Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium
terrae, tu fecisti caelum et terram.
16 Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et
vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem.
17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et
terras earum
18 et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed
opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos.
19 Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu
eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus ”.
20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super
Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo:
Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion;
post tergum tuum caput
movit filia Ierusalem.
22 Cui
exprobrasti et quem blasphemasti?
Contra quem exaltasti vocem
et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel!
23 Per manum servorum tuorum
exprobrasti Domino
et dixisti: “In multitudine curruum meorum
ascendi excelsa montium in summitate Libani
et succidi sublimes cedros eius,
electas abietes eius,
et ingressus sum usque ad terminos eius,
silvam condensam.
24 Ego fodi et bibi aquas alienas
et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti”.
25 Numquid non audisti,
ab initio quid fecerim?
Ex diebus antiquis plasmavi illud
et nunc adduxi;
eruntque in eradicationem,
in acervos ruinarum civitates munitae.
26 Et, qui sedent in eis breviata manu,
contremuerunt et confusi sunt;
facti sunt quasi fenum agri
et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad
maturitatem.
27 Sessionem tuam
et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi
et furorem tuum contra me;
28 insanisti in me,
et superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam itaque
circulum in naribus tuis
et frenum in labris tuis
et reducam te in viam,
per quam venisti.
29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:
Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur;
porro in anno tertio seminate et metite,
plantate vineas et comedite fructum earum.
30 Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae,
mittet radicem deorsum
et faciet fructum sursum;
31 de Ierusalem quippe egredientur reliquiae,
et, quod relinquetur, de monte Sion.
Zelus Domini exercituum faciet hoc.
32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
Non ingredietur urbem hanc
nec mittet in eam sagittam
nec occurret ei clipeo
nec fundet aggerem circa eam.
33 Per viam, qua venit,
revertetur
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34
Protegamque urbem hanc et salvabo eam
propter me et propter David servum meum ”.
35 Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus
Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora
mortuorum.
36
Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in
Nineve.
37 Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et
Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit
Asarhaddon filius eius pro eo.
|